Estratto Letterario
"Ad Iohannem Aretinum, Mantue dominorum cancellarium, de eodem latius.
Rogas, imo vero debiti mei admones ut huius iunioris Iacobi de Carraria, viri optimi optimeque de nobis meriti, huius, inquam, qui nuper Patavi dominus dictus est, re autem ipsa nichil minus quam dominus, nichil magis quam verissimus patrie pater fuit, laudes atque fortunam stilo amplexus hinc aliquid ad te scribam, amoris scilicet merorisque participem. Parva quidem res, si superficietenus metiare; sin altius foderis, operosior forte quam putas, quoniam et pangericum viri virtus et mors exigit tragediam, preclarissima duo poetici laboris opera. [...] interdum tamen et literis, quale est illud quod, cum nudiustertius digressurus Patavo ad memoriam revocassem rogatum me ut — quod sine precibus debeo — illi caro et amato cineri aliquod epygramma subscriberem, sed diem de die trahentem neglexisse, dolui mecum et erubui quicquam omnino tam pio et tam debito obsequio prelatum. Cumque iam frequentes afforent qui me prosequerentur et in primis promissa reposcerent, que nec negari pudor sineret nec tempus impleri, quid facerem? cepi impetum, si quomodo possem, addere subitum calcar musis, profectusque cum paucis sum ad sepulcri locum, quasi licentiam quam a vivente consueveram ab exanimi percepturus. Intempestiva hora diei erat, obseratisque templi foribus et meridiantibus edituis, vix admissus, iussis expectare comitibus, accessi solus ad tumulum sedique iuxta et non responsuris ossibus multa dixi. Illic ergo pro tempore brevissimam moram trahens, non sine lacrimis sedecim elegos dictavi, ardore magis animi quam studio aut ratione artis adiutus, tradidique expectantibus amicis vix ad exitum perductos, atque abii hortatus ut si nichil aut illis aut michi interim melius occurrisset, ex his siquid placeret, eligerent arbitratu suo incidendum marmori, ad quod poliendum insignis nunc artificum desudat industria. Eos versiculos, nequid nostrum sive id serio sive raptim et ex tempore compositum ignores, in epystole huius calce subscripsi.
Vale.
IV Idus Maias, Leonici.
Heu magno domus arcta viro! sub marmore parvo
En pater hic patrie spesque salusque iacent.
Quisquis ad hoc saxum convertis lumina, lector,
Publica damna legens iunge preces lacrimis.
Illum flere nefas, sua quem super ethera virtus
Sustulit, humano siqua fides merito;
Flere gravem patrie casum fractamque bonorum
Spem licet et subitis ingemuisse malis.
Quem populo patribusque ducem Carraria nuper
Alma dedit, Patavo mors inimica tulit.
Nullus amicitias coluit dulcedine tanta,
Cum foret horrendus hostibus ille suis;
Optimus inque bonis semper studiosus amandis,
Nescius invidie conspicuusque fide.
Ergo memor Iacobi speciosum credula nomen
Nominibus raris insere, posteritas. "