Estratto Letterario
"Est et aliud, sicut dictum est, adeo vocabulis accentibusque irsutum et yspidum, quod, propter sui rudem asperitatem, mulierem loquentem non solum disterminat, sed esse virum dubitare cogit.
Hoc omnes qui magara dicunt, Brixienses videlicet, Veronenses et Vigentinos habet, nec non Paduanos, turpiter sincopantes omnia in -tus participia et denominativa in -tas, ut mercò et bonté. Cum quibus et Trivisianos adducimus, qui, more Brixianorum et finitimorum suorum, u consonantem per f apocopando proferunt: puta nof pro novem, vif pro vivo: quod quidem barbarissimum reprobamus.
Veneti quoque nec sese investigati vulgaris honore dignantur; et si quis eorum, errore confusus, vanitaret in hoc, recordetur si unquam dixit: Per le plaghe de Dio, tu non venras.
Inter quos omnes unum vidimus nitentem divertere a materno et ad curiale vulgare intendere, videlicet Ildebrandinum Paduanum.
Quare, omnibus presentis capituli ad iudicium comparentibus, arbitramur, nec romandiolum, nec suum oppositum, ut dictum est, nec venetianum, esse illud quod querimus vulgare illustre. "