Estratto Letterario
"Tempus adest benedicte Deus, sate Virgine Christe,
Quo mihi Natalis stat celebranda dies.
Sexta dies haec est, et quinquagesima nobis,
(Tempora narrabat si mihi vera Parens)
Musta rcconduntur vasis septemque decemque
Nunc nova post ortum mille trecenta Deum.
Jamque senectutis peraguntur tempora nostrae,
Meta sequens senii jam celerantis erit.
Attenuant dirae fatalia stamina Parcae,
Ad fines aevi praetereuntis eo.
Quid mihi vobiscum est actae mea tempora vitae,
Ut cupiam curis addere cura meis?
Nil intentatum, tribuat quod vita, reliqui,
Plus, mihi quam dederit, non habet illa novi.
Editus in lucem Mundi contagia flevi,
Inque statu natus pauperiore fui.
Esse miser didici teneris infantulus annis,
Cuique miser tribuit vix clementa Pater.
Bina mihi fratrum series adjuncta Sorori,
Et tamen illorum de grege major eram.
His Pater, ut major, Patris post fata relinquor,
Quam fierem pubes, sic Pater ante fui,
Ipseque cum minimis alui, fovique minores,
Augebant vires Numina sancta meas.
Parva mihi victu praebebant lucra Scholares,
Venalisque mea littera facta manu.
O labor extremus, sed vitae tuta facultas!
O felix mixta conditione miser!
Sola fames nostro suberat ventura timori,
Ille licet mordax, sed timor unus erat.
Non tuba, non gladii, non qui vorat omnia livor
Actibus instabant invidiosa meis.
Ut mihi quaerendi succrevit cura peculi,
Succrevit vitae pestis iniqua meae.
Namque ego paulatim quaesiti cultor acervi
Coepi perpetuam corde fovere sitim.
O nulli similis vehementia mentis avarae!
O radix omnis perniciosa mali!
Aucta graves auxit pariter substantia curas,
Quae mihi continui causa timoris erat.
Ad bona fortunae veni labentibus annis,
Velaque sunt magno tunc mea tenta mari,
Transtulit ad causas Juvenem sors prima forenses,
Et me verbosi mersit in ora fori.
Arte sub hac emptus pretio mea verba locavi,
Quaerebat victum garrula verba suum.
Nostra per ambages aetas me transtulit illas,
Integra vix septem dum mihi lustra forent.
His raptus jam factus Eques loca celsa Senatus
Sortitus, me sic sorte ferente, fui.
Quo me saeva rapis fallax Fortuna timentem
Semper vela tuis explicuisse Notis?
Me Fortuna dolo super alta palatia tollis,
Forsitan impulsu quo graviore ruam.
Nos, et nostra simul pelago commisimus alto,
Coepi Fortunae credere vela vagae.
Qui tibi promittis meritis confidere justis,
Et cui credideris, spes tua Vulgus erit.
Certa magis fuerit navis commissa procellis,
Certior et caelo meta volantis Avis. "