Estratto Letterario
"Amici tamen dompni Marchionis estensis et ipsius Comitis, qui sic detinebantur iniuste, quod consequi nequiverunt per arma mundi, facere voluerunt cum amicis et militibus Iesu Christi. Miserat enim Deus tunc temporis Paduam de finibus Hesperie et de partibus Occidentis, utpote de terris Gallicie, Sibilie et Ulisbone, supra dictum virum religiosum et sanctum, fratrem Antonium de ordine fratrum Minorum, qui fuit de genere nobilium et potentum, multa honestate perspicuus, multa litteratura fundatus, arca veteris testamenti et forma novi et - si verbis audacia tribuatur - potens opere et sermone. Hic Padue corporaliter cum fratribus conversatus, spiritualiter habitabat in celis; et in suis predicacionibus, quas per diversas contratas Padue, imo Marchie eciam per civitates et villas sepissime faciebat, suos habebat oculos et mentem multo magis elevatam ad celum. Sive enim quod speravit hic sanctus homo in Deum, sive quod motus fuit ab amicis comitis Sancti Bonifacii et rogatus, ivit Veronam et fudit preces plurimas rectoribus Lonbardie, potestati et dompno Ecelino suisque consiliariis de Verona, ut Comitem et amicos eius, quos tenebant captos in Lonbardia, de carceribus relaxarent. Set nichil preces, eciam si sint iuste, fructificant, ubi nullus est ramunculus karitatis. In nullo namque penitus exauditus, regressus Paduam, in contemplacione, cunctis Christi fidelibus reverenda, in loco quasi desserto voluit ducere vitam suam. Et constructa sibi quadam habitacione paupercula prope ad villam de Campo sancti Petri paduane diocesis, in arbore quadam ramosa, nuce videlicet, die noctuque regirans vetus testamentum et novum, scribere parabat utilia toti populo christiano; scripsitque et vixit, ut legitur in legenda ipsius. Set vocatus est beatus iste confessor ad patriam meliorem et situs in ordine angelorum, anno Domini MCCXXXI, die XIII intrante iunio; cuius corpus sanctissimum, translatum honorifice in arcam mamrmoream Padue de ecclesia, que erat Sancta Maria mater Domini, usque in in hodiernum diem requiescit in loco suorum fratrum. Canonizatus autem dignis meritis et expertis per sanctam romanam Ecclesiam, idem beatus Antonius intercedit salubrites pro cunctis fidelibus prodestque et prosit utinam omni tempore populo paduano, cuius est spes et fiducia, tutor et refugium et patronus. "