Estratto Letterario
"Antiquorum solempnis auctoritas, moribus et doctrinis salubribus imitanda, et ipsi venerandi auctores, sicut in eorum patet operibus, numen Apollinis et aliorum, quos deos esse oppinabantur, devoccione sedula invocabant. Et ego minimus modernorum, deditus cultui christiano, divinam graciam devoccius invocare presumo, ut me, qui parva navicula vectus, lacum tante profunditatis quasi presumptuosus ingredior, faciat in sequentibus periculorum transire procellas et ad portum salutis absque naufragio devenire. Rem namque non parvam attempto et in qua video non plene sufficere vires meas; set meum iacto cogitatum in Dominum, qui voluit quod aliquando irracionale animal loqueretur. [...] Perlectus est hic liber et recitatus coram infra scriptis doctoribus et magistris, presente eciam societate laudabili bazallariorum et scollarium liberalium arcium de Studio paduano. Erant quoque tunc temporis regentes in Padua viri venerabiles: magister Agnus, magister Iohannes, magister Zamboninus, profundi et periti doctores in phisica et sciencia naturali; magister Tredecinus, in loica providus indagator et doctor; magister Rolandinus, magister Morandus, magister Zunta, magister Dominicus, magister Paduanus, magister Luchisius, in gramatica et rhetorica vigiles et utiles professores. Qui ad hoc specialiter congregati predictum librum et opus sive cronicam sua magistrali auctoritate laudaverunt, approbaverunt et autenticaverunt solempniter in claustro sancti Urbani in Padua, currente anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo, indictione quinta, die tercia decima intrante mense aprilis. "