Estratto Letterario
"Ce. - Pedetentim eamus, atque audiamus quid Trivio illo suo velint, quid doceant.
Q. - Scolarum prima grammaticorum est, ad quam, puerilis cum sit, non quidem maturos homines, verum tenellos pueros litterandos ducunt. [...]
B. - Putassem hoc medicorum esse, purgare illos qui balbius loquerentur.
Q. - Emendare blesos ad eos spectat qui mederi sciant; pueros autem instruere, ut congrue dicant, ad eos pertinet, qui grammatici sint.
Ca. - Idem puto.
B. - Quisque hoc istud putat. [...]
Ca. - Satis est, atque satis, hac de arte dictum. Nunc, Questie, alterum ad gradum pergas. [...]
Q. - Hac in scola neque piscari neque mercari quicquam, verum altercari docent: quod hinc sit qui ratione quid dictum velit, alter inde qui ratione dictum neget. Itaque sepe numero accidit quod, cupiditate non discernendi veri sed obtinendi belli, uterque pertinaci animo pugnat, atque ita, ne victus sit, pugnat quod, mordaci nunc lingua, nunc ardenti oculo, sepe digitis, interdum pugnis, et faciem et dorsa pugnat.
Ca. - Nihil igitur preter altercari discunt.
Q. - Prorsus nihil.
B. - Quam stultum!
Ce. - Et stultum et inhumanum. [...]
L. - Quo nomine artem hanc vocant?
Q. - Dialectica nuncupatur.
B. - Barbarum puto: inauditum nomen est.
Ce. - Barbarum puto. [...]
Ca. - Senex equidem prope sum, plurima lustravi loca, varia cum gente fui: nomen hoc nusquam unquam audivi. [...] Exegisti quales due sint; inpresentia ius deposcit quod hac ista tertia de arte dicas.
Q. - Artem hanc, quam tertio loco ponunt, rhetoricam ipsi vocant.
B. - Quid prebet ista?
Q. - Uti aiunt ipsi qui litterati sunt, aiam: persuadendi hec instrumenta tenet.
B. - Hec ista percommoda mihi esset, quod persuadere, blandiri, rogare nonnunquam oporteat, ut avari bibant, comedant, gaudeant."