Rolandino da Padova • Cronica in factis et circa facta Marchie Trivixane
Estratto Letterario
"Illius verbi recolens, quod ait Oratius: Est quoddam prodire tenus, si non datur ultra, licet indignum me senciam, Deo grates tamen reddere non desistam, qui me dignatus est ineffabili sua misericordia elargiri, quod non solum tenus prodii, set ecce laboris mei finem iam attigi sive portum iuxta mei animi preconceptum. Opus presens igitur et me ipsum cunctis legentibus recommendo; quorum deprecor honestatem, quatinus non ad ipsius seriem modicam vel modernam attendant set ad affectum et animum operantis. Deprecor et scriptores, ne scripture dampnent vitio quod est fideli studio, cura quoque vigili consumatum. Si quem autem forsitam cura consuenta commoverit presentis operis nosse non artificem set simplicem constructorem, colligat duodecim predictorum librorum principia, idest duodecism sillabas capitales, quibus constructis in unum, sui compos erit propositi, dante Deo, Cui sit laus et honor, sit gloria summa per evum. Amen. "
Dettagli Connessione
Luogo biografico
Non visitabile
Autore
Nome: Rolandino da Padova Periodo: 1200-1276 Categoria: Duecento
Titolo: Cronica in factis et circa facta Marchie Trivixane Edizione: Rolandino, Vita e morte di Ezzelino da Romano. (Cronaca), a cura di F. Fiorese, Fondazione Lorenzo Valla, Mondadori
Nome: Ex Chiesa di Sant'Urbano Indirizzo: Via San Martino e Solferino, 38-40, 35122 Padova Coordinate: 45.406235059274266, 11.874845739580529
Descrizione:
La Chiesa di Sant'Urbano si affacciava in contrĂ Sant'Urbano, nell'attuale via San Martino e Solferino 38-40. Di origine medievale (XII secolo), era affiancata da un piccolo monastero benedettino. Dopo il 1810, in seguito alle leggi napoleoniche, la chiesa e il vicino complesso monastico vennero suddivisi in botteghe ed abitazioni.