Estratto Letterario
"Reverendo viro domino Francisco Petrarce, canonico paduano, laureato poete, concivi nostro carissimo priores Artium et vexillifer iustitie populi et Comunis Florentie [Firenze, 19 aprile 1351]
Movit iam diu pariter animos atque aures nostras tui nominis gloria, dilectissime civis et fausta patrie nostre proles; movit nos admirabilis professionis et excellentis studii tui meritum ut, qui intonsas a seculi lauros vertice digno virentes acceperis, sis mire indolis perpetue posteritati futurus exemplar. Apud tibi coetaneos dominos ac cives et compatriotas tuos signa quedam interne dilectionis inveneris, qui tibi maioris persecutionis ac benignitatis semper gratiam rationabiliter vendicabas. Tibi igitur quem dominico ac paterno semper affectu prosequimur, ne quid in urbe tua fortasse minus equanimiter ferendum sit, ruris aviti pascua concedimus, ac de publico quidem erario a privatis civibus redempta sponte ac sine alicuius exemptionis titulo de mera paterne dilectionis liberalitate donamus: munus quidem parvum si ad rem respicias, si ad civitatis nostre leges ac mores, quique hoc cives assequi nequivissent, non modica laudum tuarum gratificatione pensandum. Poteris itaque hanc urbem incolere, que te genuit: an tibi forte terra marique per varios orbis tractus, externa vagis erroribus querenda suffragia, aut peregrinis sedibus locus pacis? [...] Amplius autem, carissime civis, cum nuper civitatem nostram veluti dextero pede claudicantem liberis carere studiis videremus, maturo iudicio provisum est apud eam, secundo sidere ingeniorum fecundissimam, doceri artes et cuiusque professionis vigere studia, ut res nostra publica fulta consilio, inter alias, ut Roma, parens omni Ausonie, sedern sibi principatum accipiat . Et demum letis auspi
ciis acturn est ut, rnagis ac rnagis in dies ac dies succrescens, studio ipso refloreat. Profecto enirn illud magnum, illud singulare arbitratur patria quod tu solus unicusque potes efficere, quod etiam apud veteres rarissirnum ac semper excellentissimum fuit. Itaque tua sacra tempora requirit patria, quo affectu quo iure astrictius potest, ut te duce hoc studio vireat, hac singularitate precellat ceteras. [...] Satis nempe pervagatus es et mores urbesque tibi exterarurn gentiurn dare sunt. Te magistratus quilibet et privatus, te proceres et plebei, te lares aviti, te recuperatus ager exposcunt. Venias, igitur, expectate, venias, et eloquentie tue facundia ceptis fave, quem clara voce non revocat, sed absentern diu diuque advocat patria: quod vix unquam hoc pacto alteri contigisse meminimus. Si quid autern presentibus minus cultum minusque luculenturn adiecturn est, hoc ipsum ut venias pro se alligat patria. Tu tandem vale decus patrie, tibique persuadeas nobis fore carissimum, sed multo cariorem si patrum ac dominorum tue urbis monitis ac preceptis obtemperes. Plura denique scribenda supererant que domino Iohanni Boccaccii latori presentium, civi et huius operis legato nostro carissimo, verbo tibi seriosius explicanda commisimus, cui fidem integram per te prestari volumus tamquam nobis. "
Note
Giovanni Boccaccio si recò in visita a Petrarca, a Padova, alloggiando nella sua dimora, all'inizio dell'aprile del 1351, portando questa lettera per conto della Signoria di Firenze. La lettera fu probabilmente stesa da Boccaccio stesso. Con questo documento ufficiale il Comune di Firenze invitava il poeta di tornare in patria, offrendogli la revoca della condanna del padre e la restituzione dei beni confiscati al momento della cacciata in esilio (1302) e una cattedra all'Università di Firenze, inaugurata il 6 novembre 1348. Petrarca, però, forse già intenzionato ad accettare l'invito di Clemente VI ad Avignone, declinò l'offerta, suscitando in questo modo l'irritazione delle autorità fiorentine, che di lì a poco, infatti, ordinarono nuovamente la confisca dei beni appartenenti alla famiglia del poeta.