Estratto Letterario
"Ad eundem [Ad Lelium], leta gratulatio quod consilio precibusque suis steterit. [Milano, 9 febbraio 1359]
Crescens, occupatio decrescente vita facit ut solito tardior ad scribendum sim; ac ne forte aliam suspiceris, occupatio illa vetus sed assidue repullulans studiorum meorum, in quam non seniliter tepesco sed iuveniliter inardesco. Mirum: cum michi omnia fastidio sint, illa una sine tedii sensu nova michi in dies oblectamenta congeminat. Hodie primum michi videor cepisse; impletur ad literam in me quod ait ille vir sapiens: «cum consummaverit homo tunc incipiet, et cum quieverit tunc operabitur». Accessit absentia longior; magna siquidem parte brume huius et Patavi et in «angulo Venetorum», ut Livii verbo utar, moram traxi; hoc ipso die et hac hora Mediolanum redii, fessus et ventis ac frigoribus adustus. Non sunt ad scribendum instrumenta nec animus: hebes calamus, atramentum glaciale, papirus squalida, manus rigens, tempus intractabile sine exemplo, quod usque ad religionem, ut dicitur, et horrorem versum, annum fecit insignem; nunquam enim in memoria hominum inter Alpes et Apenninum tanta vis nivium incubuit. "